{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze012.htm","path":"bib/vul/eze012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze012.htm","text":"1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.\n3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:\n4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.\n5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.\n6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Isra\u00ebl.\n7 Feci ergo sicut pr\u00e6ceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.\n8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:\n9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Isra\u00ebl, domus exasperans: Quid tu facis?\n10\u00a0Dic ad eos: [H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,\n et super omnem domum Isra\u00ebl, qu\u00e6 est in medio eorum.]\n11\u00a0Dic: [Ego portentum vestrum:\n quomodo feci, sic fiet illis:\n in transmigrationem et in captivitatem ibunt.\n12\u00a0Et dux qui est in medio eorum,\n in humeris portabitur; in caligine egredietur:\n parietem perfodient, ut educant eum;\n facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.\n13\u00a0Et extendam rete meum super eum,\n et capietur in sagena mea:\n et adducam eum in Babylonem, in terram Chald\u00e6orum,\n et ipsam non videbit:\n ibique morietur.\n14\u00a0Et omnes qui circa eum sunt,\n pr\u00e6sidium ejus, et agmina ejus,\n dispergam in omnem ventum,\n et gladium evaginabo post eos.\n15\u00a0Et scient quia ego Dominus,\n quando dispersero illos in gentibus,\n et disseminavero eos in terris.\n16\u00a0Et relinquam ex eis viros paucos\n a gladio, et fame, et pestilentia,\n ut enarrent omnia scelera eorum\n in gentibus ad quas ingredientur,\n et scient quia ego Dominus.]\n17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n18\u00a0[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,\n sed et aquam tuam in festinatione et m\u0153rore bibe.\n19\u00a0Et dices ad populum terr\u00e6:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus\n ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Isra\u00ebl:\n Panem suum in sollicitudine comedent,\n et aquam suam in desolatione bibent:\n ut desoletur terra a multitudine sua,\n propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.\n20\u00a0Et civitates qu\u00e6 nunc habitantur, desolat\u00e6 erunt,\n terraque deserta,\n et scietis quia ego Dominus.]\n \n21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n22\u00a0[Fili hominis, quod est proverbium istud\n vobis in terra Isra\u00ebl, dicentium:\n In longum differentur dies,\n et peribit omnis visio?\n23\u00a0Ideo dic ad eos:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Quiescere faciam proverbium istud,\n neque vulgo dicetur ultra in Isra\u00ebl:\n et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,\n et sermo omnis visionis.\n24\u00a0Non enim erit ultra omnis visio cassa,\n neque divinatio ambigua in medio filiorum Isra\u00ebl:\n25\u00a0quia ego Dominus loquar,\n et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,\n et non prolongabitur amplius:\n sed in diebus vestris, domus exasperans,\n loquar verbum, et faciam illud,\n dicit Dominus Deus.]\n26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n27\u00a0[Fili hominis, ecce domus Isra\u00ebl dicentium:\n Visio quam hic videt,\n in dies multos et in tempora longa iste prophetat.\n28\u00a0Propterea dic ad eos:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Non prolongabitur ultra omnis sermo meus:\n verbum quod locutus fuero, complebitur,\n dicit Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 12","type":"page"}
