{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze015.htm","path":"bib/vul/eze015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze015.htm","text":"1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2\u00a0[Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,\n ex omnibus lignis nemorum\n qu\u00e6 sunt inter ligna silvarum?\n3\u00a0numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,\n aut fabricabitur de ea paxillus\n ut dependeat in eo quodcumque vas?\n4\u00a0Ecce igni datum est in escam:\n utramque partem ejus consumpsit ignis,\n et medietas ejus redacta est in favillam:\n numquid utile erit ad opus?\n5\u00a0Etiam cum esset integrum,\n non erat aptum ad opus:\n quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,\n nihil ex eo fiet operis?\n6\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,\n quod dedi igni ad devorandum,\n sic tradam habitatores Jerusalem.\n7\u00a0Et ponam faciem meam in eos:\n de igne egredientur,\n et ignis consumet eos:\n et scietis quia ego Dominus,\n cum posuero faciem meam in eos,\n8\u00a0et dedero terram inviam et desolatam,\n eo quod pr\u00e6varicatores extiterint,\n dicit Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 15","type":"page"}
