{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze018.htm","path":"bib/vul/eze018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze018.htm","text":"1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Isra\u00ebl, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?\n3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola h\u00e6c in proverbium in Isra\u00ebl.\n4 Ecce omnes anim\u00e6 me\u00e6 sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima qu\u00e6 peccaverit, ipsa morietur.\n5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,\n6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Isra\u00ebl: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:\n7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:\n8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum:\n9 in pr\u00e6ceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus.\n10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:\n11 et h\u00e6c quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem:\n12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:\n13 ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa h\u00e6c detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit.\n14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui qu\u00e6 fecit, timuerit, et non fecerit simile eis:\n15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Isra\u00ebl, et uxorem proximi sui non violaverit:\n16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:\n17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in pr\u00e6ceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.\n18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.\n19 Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia pr\u00e6cepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.\n20\u00a0Anima qu\u00e6 peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.\n \n21 Si autem impius egerit p\u0153nitentiam ab omnibus peccatis suis qu\u00e6 operatus est, et custodierit omnia pr\u00e6cepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.\n22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet.\n23 Numquid voluntatis me\u00e6 est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?\n24\u00a0Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justiti\u00e6 ejus quas fecerat, non recordabuntur: in pr\u00e6varicatione qua pr\u00e6varicatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.\n \n25 Et dixistis: Non est \u00e6qua via Domini! Audite ergo, domus Isra\u00ebl: numquid via mea non est \u00e6qua, et non magis vi\u00e6 vestr\u00e6 prav\u00e6 sunt?\n26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur.\n27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:\n28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.\n29 Et dicunt filii Isra\u00ebl: Non est \u00e6qua via Domini! Numquid vi\u00e6 me\u00e6 non sunt \u00e6qu\u00e6, domus Isra\u00ebl, et non magis vi\u00e6 vestr\u00e6 prav\u00e6?\n30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Isra\u00ebl, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite p\u0153nitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.\n31 Projicite a vobis omnes pr\u00e6varicationes vestras in quibus pr\u00e6varicati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Isra\u00ebl?\n32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 18","type":"page"}
