{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze021.htm","path":"bib/vul/eze021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze021.htm","text":"1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2\u00a0[Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,\n et stilla ad sanctuaria,\n et propheta contra humum Isra\u00ebl.\n3\u00a0Et dices terr\u00e6 Isra\u00ebl:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego ad te,\n et ejiciam gladium meum de vagina sua,\n et occidam in te justum et impium.\n4\u00a0Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,\n idcirco egredietur gladius meus de vagina sua\n ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:\n5\u00a0ut sciat omnis caro quia ego Dominus,\n eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.\n6\u00a0Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,\n et in amaritudinibus ingemisce coram eis.\n7\u00a0Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis?\n dices: Pro auditu:\n quia venit, et tabescet omne cor,\n et dissolventur univers\u00e6 manus,\n et infirmabitur omnis spiritus,\n et per cuncta genua fluent aqu\u00e6:\n ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]\n8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n9\u00a0Fili hominis, propheta, et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: loquere: [Gladius, gladius exacutus est, et limatus:\n10\u00a0ut c\u00e6dat victimas, exacutus est:\n ut splendeat, limatus est:\n qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.\n11\u00a0Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu:\n iste exacutus est gladius, et iste limatus est,\n ut sit in manu interficientis.\n12\u00a0Clama et ulula, fili hominis,\n quia hic factus est in populo meo,\n hic in cunctis ducibus Isra\u00ebl qui fugerant:\n gladio traditi sunt cum populo meo:\n idcirco plaude super femur,\n13\u00a0quia probatus est:\n et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit,\n dicit Dominus Deus.\n14\u00a0Tu ergo, fili hominis, propheta,\n et percute manu ad manum:\n et duplicetur gladius,\n ac triplicetur gladius interfectorum:\n hic est gladius occisionis magn\u00e6,\n qui obstupescere eos facit\n15\u00a0et corde tabescere,\n et multiplicat ruinas.\n In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti,\n et limati ad fulgendum,\n amicti ad c\u00e6dem.\n16\u00a0Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,\n quocumque faciei tu\u00e6 est appetitus.\n17\u00a0Quin et ego plaudam manu ad manum,\n et implebo indignationem meam:\n ego Dominus locutus sum.]\n18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur amb\u00e6: et manu capiet conjecturam; in capite vi\u00e6 civitatis conjiciet.\n20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.\n21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem qu\u00e6rens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.\n22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in c\u00e6de, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut \u00e6dificet munitiones.\n23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.\n24 Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestr\u00e6, et revelastis pr\u00e6varicationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.\n25 Tu autem, profane, impie dux Isra\u00ebl, cujus venit dies in tempore iniquitatis pr\u00e6finita:\n26 h\u00e6c dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne h\u00e6c est qu\u00e6 humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?\n27\u00a0Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.\n \n28\u00a0Et tu, fili hominis, propheta, et dic: H\u00e6c dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: [Mucro, mucro, evagina te ad occidendum:\n lima te ut interficias et fulgeas:\n29\u00a0cum tibi viderentur vana,\n et divinarentur mendacia,\n ut dareris super colla vulneratorum impiorum,\n quorum venit dies in tempore iniquitatis pr\u00e6finita.\n30\u00a0Revertere ad vaginam tuam,\n in loco in quo creatus es:\n in terra nativitatis tu\u00e6 judicabo te.\n31\u00a0Et effundam super te indignationem meam;\n in igne furoris mei sufflabo in te:\n daboque te in manus hominum insipientium,\n et fabricantium interitum.\n32\u00a0Igni eris cibus;\n sanguis tuus erit in medio terr\u00e6;\n oblivioni traderis:\n quia ego Dominus locutus sum.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 21","type":"page"}
