{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze023.htm","path":"bib/vul/eze023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze023.htm","text":"1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2\u00a0[Fili hominis, du\u00e6 mulieres fili\u00e6 matris unius fuerunt:\n3\u00a0et fornicat\u00e6 sunt in \u00c6gypto,\n in adolescentia sua fornicat\u00e6 sunt:\n ibi subacta sunt ubera earum,\n et fract\u00e6 sunt mamm\u00e6 pubertatis earum.\n4\u00a0Nomina autem earum,\n Oolla major, et Ooliba soror ejus minor:\n et habui eas, et pepererunt filios et filias.\n Porro earum nomina,\n Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.\n5\u00a0Fornicata est igitur super me Oolla,\n et insanivit in amatores suos,\n in Assyrios propinquantes,\n6\u00a0vestitos hyacintho,\n principes et magistratus,\n juvenes cupidinis,\n universos equites, ascensores equorum.\n7\u00a0Et dedit fornicationes suas super eos electos,\n filios Assyriorum universos:\n et in omnibus in quos insanivit,\n in immunditiis eorum polluta est.\n8\u00a0Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in \u00c6gypto, non reliquit:\n nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,\n et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,\n et effuderunt fornicationem suam super eam.\n9\u00a0Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,\n in manus filiorum Assur,\n super quorum insanivit libidine.\n10\u00a0Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,\n filios et filias ejus tulerunt,\n et ipsam occiderunt gladio:\n et fact\u00e6 sunt famos\u00e6 mulieres,\n et judicia perpetraverunt in ea.\n11\u00a0Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,\n plus quam illa insanivit libidine,\n et fornicationem suam super fornicationem sororis su\u00e6:\n12\u00a0ad filios Assyriorum pr\u00e6buit impudenter,\n ducibus et magistratibus ad se venientibus,\n indutis veste varia,\n equitibus qui vectabantur equis,\n et adolescentibus forma cunctis egregia.\n13\u00a0Et vidi quod polluta esset via una ambarum.\n14\u00a0Et auxit fornicationes suas:\n cumque vidisset viros depictos in pariete,\n imagines Chald\u00e6orum expressas coloribus,\n15\u00a0et accinctos balteis renes,\n et tiaras tinctas in capitibus eorum,\n formam ducum omnium,\n similitudinem filiorum Babylonis,\n terr\u00e6que Chald\u00e6orum, in qua orti sunt,\n16\u00a0insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,\n et misit nuntios ad eos in Chald\u00e6am.\n17\u00a0Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,\n polluerunt eam stupris suis:\n et polluta est ab eis,\n et saturata est anima ejus ab illis.\n18\u00a0Denudavit quoque fornicationes suas,\n et discooperuit ignominiam suam:\n et recessit anima mea ab ea,\n sicut recesserat anima mea a sorore ejus:\n19\u00a0multiplicavit enim fornicationes suas,\n recordans dies adolescenti\u00e6 su\u00e6,\n quibus fornicata est in terra \u00c6gypti.\n20\u00a0Et insanivit libidine super concubitum eorum,\n quorum carnes sunt ut carnes asinorum,\n et sicut fluxus equorum fluxus eorum.\n21\u00a0Et visitasti scelus adolescenti\u00e6 tu\u00e6,\n quando subacta sunt in \u00c6gypto ubera tua,\n et confract\u00e6 sunt mamm\u00e6 pubertatis tu\u00e6.]\n \n22\u00a0[Propterea, Ooliba, h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,\n de quibus satiata est anima tua,\n et congregabo eos adversum te in circuitu:\n23\u00a0filios Babylonis, et universos Chald\u00e6os,\n nobiles, tyrannosque, et principes,\n omnes filios Assyriorum,\n juvenes forma egregia,\n duces et magistratus universos,\n principes principum, et nominatos ascensores equorum:\n24\u00a0et venient super te instructi curru et rota,\n multitudo populorum:\n lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique:\n et dabo coram eis judicium,\n et judicabunt te judiciis suis.\n25\u00a0Et ponam zelum meum in te,\n quem exercent tecum in furore:\n nasum tuum et aures tuas pr\u00e6cident,\n et qu\u00e6 remanserint, gladio concident.\n Ipsi filios tuos et filias tuas capient,\n et novissimum tuum devorabitur igni:\n26\u00a0et denudabunt te vestimentis tuis,\n et tollent vasa glori\u00e6 tu\u00e6.\n27\u00a0Et requiescere faciam scelus tuum de te,\n et fornicationem tuam de terra \u00c6gypti:\n nec levabis oculos tuos ad eos,\n et \u00c6gypti non recordaberis amplius.]\n \n28\u00a0[Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,\n in manus de quibus satiata est anima tua.\n29\u00a0Et agent tecum in odio,\n et tollent omnes labores tuos,\n et dimittent te nudam et ignominia plenam:\n et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,\n scelus tuum, et fornicationes tu\u00e6.\n30\u00a0Fecerunt h\u00e6c tibi,\n quia fornicata es post gentes\n inter quas polluta es in idolis earum.\n31\u00a0In via sororis tu\u00e6 ambulasti,\n et dabo calicem ejus in manu tua.\n32\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Calicem sororis tu\u00e6 bibes profundum et latum:\n eris in derisum et in subsannationem qu\u00e6 est capacissima.\n33\u00a0Ebrietate et dolore repleberis:\n calice m\u0153roris et tristiti\u00e6,\n calice sororis tu\u00e6 Samari\u00e6.\n34\u00a0Et bibes illum, et epotabis usque ad f\u00e6ces:\n et fragmenta ejus devorabis,\n et ubera tua lacerabis,\n quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.\n35\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Quia oblita es mei,\n et projecisti me post corpus tuum,\n tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]\n \n36\u00a0Et ait Dominus ad me, dicens: [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,\n et annuntias eis scelera earum?\n37\u00a0Quia adulterat\u00e6 sunt, et sanguis in manibus earum,\n et cum idolis suis fornicat\u00e6 sunt:\n insuper et filios suos quos genuerunt mihi,\n obtulerunt eis ad devorandum.\n38\u00a0Sed et hoc fecerunt mihi:\n polluerunt sanctuarium meum in die illa,\n et sabbata mea profanaverunt.\n39\u00a0Cumque immolarent filios suos idolis suis,\n et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,\n etiam h\u00e6c fecerunt in medio domus me\u00e6.\n40\u00a0Miserunt ad viros venientes de longe,\n ad quos nuntium miserant:\n itaque ecce venerunt quibus te lavisti,\n et circumlinisti stibio oculos tuos,\n et ornata es mundo muliebri.\n41\u00a0Sedisti in lecto pulcherrimo,\n et mensa ornata est ante te:\n thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.\n42\u00a0Et vox multitudinis exsultantis erat in ea:\n et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,\n et veniebant de deserto,\n posuerunt armillas in manibus eorum,\n et coronas speciosas in capitibus eorum.\n43\u00a0Et dixi ei, qu\u00e6 attrita est in adulteriis:\n Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam h\u00e6c.\n44\u00a0Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem:\n sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.\n45\u00a0Viri ergo justi sunt:\n hi judicabunt eas judicio adulterarum,\n et judicio effundentium sanguinem:\n quia adulter\u00e6 sunt,\n et sanguis in manibus earum.\n46\u00a0H\u00e6c enim dicit Dominus Deus:\n Adduc ad eas multitudinem,\n et trade eas in tumultum et in rapinam.\n47\u00a0Et lapidentur lapidibus populorum,\n et confodiantur gladiis eorum:\n filios et filias earum interficient,\n et domos earum igne succendent.\n48\u00a0Et auferam scelus de terra,\n et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.\n49\u00a0Et dabunt scelus vestrum super vos,\n et peccata idolorum vestrorum portabitis:\n et scietis quia ego Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 23","type":"page"}
