{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze024.htm","path":"bib/vul/eze024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze024.htm","text":"1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens:\n2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.\n3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.\n4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.\n5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.\n6 Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 civitati sanguinum, oll\u00e6 cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors.\n7 Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.\n8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.\n9 Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram!\n10 Congere ossa, qu\u00e6 igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.\n11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat \u00e6s ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.\n12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.\n13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.\n14\u00a0Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.\n \n15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrim\u00e6 tu\u00e6.\n17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.\n18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut pr\u00e6ceperat mihi.\n19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent qu\u00e6 tu facis?\n20 Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens:\n21 Loquere domui Isra\u00ebl: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri et fili\u00e6 vestr\u00e6 quas reliquistis, gladio cadent.\n22 Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis:\n23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.\n24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia qu\u00e6 fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.\n25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt anim\u00e6 eorum, filios et filias eorum:\n26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi:\n27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 24","type":"page"}
