{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze025.htm","path":"bib/vul/eze025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze025.htm","text":"1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.\n3\u00a0Et dices filiis Ammon: [Audite verbum Domini Dei.\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod dixisti: Euge, euge,\n super sanctuarium meum, quia pollutum est;\n et super terram Isra\u00ebl, quoniam desolata est;\n et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:\n4\u00a0idcirco ego tradam te filiis orientalibus in h\u00e6reditatem:\n et collocabunt caulas suas in te,\n et ponent in te tentoria sua:\n ipsi comedent fruges tuas,\n et ipsi bibent lac tuum.\n5\u00a0Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,\n et filios Ammon in cubile pecorum:\n et scietis quia ego Dominus.\n6\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,\n et gavisa es ex toto affectu super terram Isra\u00ebl,\n7\u00a0idcirco ecce ego extendam manum meam super te,\n et tradam te in direptionem gentium,\n et interficiam te de populis,\n et perdam de terris, et conteram:\n et scies quia ego Dominus.]\n \n8\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod dixerunt Moab et Seir:\n Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:\n9\u00a0idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,\n de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,\n inclytas terr\u00e6 Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,\n10\u00a0filiis orientis cum filiis Ammon,\n et dabo eam in h\u00e6reditatem,\n ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.\n11\u00a0Et in Moab faciam judicia,\n et scient quia ego Dominus.]\n \n12\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod fecit Idum\u00e6a ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,\n peccavitque delinquens,\n et vindictam expetivit de eis:\n13\u00a0idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Extendam manum meam super Idum\u00e6am,\n et auferam de ea hominem et jumentum,\n et faciam eam desertam ab austro:\n et qui sunt in Dedan, gladio cadent.\n14\u00a0Et dabo ultionem meam super Idum\u00e6am\n per manum populi mei Isra\u00ebl:\n et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,\n et scient vindictam meam,\n dicit Dominus Deus.]\n \n15\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod fecerunt Pal\u00e6stini vindictam,\n et ulti se sunt toto animo,\n interficientes, et implentes inimicitias veteres,\n16\u00a0propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego extendam manum meam super Pal\u00e6stinos,\n et interficiam interfectores,\n et perdam reliquias maritim\u00e6 regionis,\n17\u00a0faciamque in eis ultiones magnas,\n arguens in furore:\n et scient quia ego Dominus,\n cum dedero vindictam meam super eos.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 25","type":"page"}
