{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze026.htm","path":"bib/vul/eze026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze026.htm","text":"1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens:\n2\u00a0[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem:\n Euge, confract\u00e6 sunt port\u00e6 populorum,\n conversa est ad me:\n implebor; deserta est:\n3\u00a0propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego super te, Tyre,\n et ascendere faciam ad te gentes multas,\n sicut ascendit mare fluctuans.\n4\u00a0Et dissipabunt muros Tyri,\n et destruent turres ejus:\n et radam pulverem ejus de ea,\n et dabo eam in limpidissimam petram.\n5\u00a0Siccatio sagenarum erit in medio maris,\n quia ego locutus sum, ait Dominus Deus:\n et erit in direptionem gentibus.\n6\u00a0Fili\u00e6 quoque ejus qu\u00e6 sunt in agro,\n gladio interficientur:\n et scient quia ego Dominus.]\n \n7\u00a0[Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego adducam ad Tyrum\n Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,\n regem regum,\n cum equis, et curribus, et equitibus,\n et c\u0153tu, populoque magno.\n8\u00a0Filias tuas qu\u00e6 sunt in agro, gladio interficiet,\n et circumdabit te munitionibus,\n et comportabit aggerem in gyro,\n et elevabit contra te clypeum:\n9\u00a0et vineas et arietes temperabit in muros tuos,\n et turres tuas destruet in armatura sua.\n10\u00a0Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum:\n a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,\n cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipat\u00e6.\n11\u00a0Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas:\n populum tuum gladio c\u00e6det,\n et statu\u00e6 tu\u00e6 nobiles in terram corruent.\n12\u00a0Vastabunt opes tuas,\n diripient negotiationes tuas,\n et destruent muros tuos,\n et domos tuas pr\u00e6claras subvertent:\n et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum\n in medio aquarum ponent.\n13\u00a0Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum:\n et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.\n14\u00a0Et dabo te in limpidissimam petram,\n siccatio sagenarum eris,\n nec \u00e6dificaberis ultra,\n quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.\n15\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus Tyro:\n Numquid non a sonitu ruin\u00e6 tu\u00e6,\n et gemitu interfectorum tuorum,\n cum occisi fuerint in medio tui,\n commovebuntur insul\u00e6?\n16\u00a0Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,\n et auferent exuvias suas,\n et vestimenta sua varia abjicient,\n et induentur stupore:\n in terra sedebunt,\n et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur:\n17\u00a0et assumentes super te lamentum, dicent tibi:\n Quomodo peristi, qu\u00e6 habitas in mari, urbs inclyta,\n qu\u00e6 fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,\n quos formidabant universi?\n18\u00a0Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,\n et turbabuntur insul\u00e6 in mari,\n eo quod nullus egrediatur ex te.\n19\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Cum dedero te urbem desolatam,\n sicut civitates qu\u00e6 non habitantur;\n et adduxero super te abyssum,\n et operuerint te aqu\u00e6 mult\u00e6;\n20\u00a0et detraxero te cum his qui descendunt in lacum\n ad populum sempiternum;\n et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,\n cum his qui deducuntur in lacum,\n ut non habiteris;\n porro cum dedero gloriam in terra viventium:\n21\u00a0in nihilum redigam te, et non eris:\n et requisita non invenieris ultra in sempiternum,\n dicit Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 26","type":"page"}
