{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze033.htm","path":"bib/vul/eze033.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze033.htm","text":"1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terr\u00e6 virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem:\n3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo:\n4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccin\u00e6, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit.\n5 Sonum buccin\u00e6 audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.\n6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.\n7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Isra\u00ebl: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.\n8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.\n9\u00a0Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.\n \n10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Isra\u00ebl: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostr\u00e6 et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?\n11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Isra\u00ebl?\n12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.\n13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justiti\u00e6 ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.\n14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit p\u0153nitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,\n15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vit\u00e6 ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur.\n16 Omnia peccata ejus qu\u00e6 peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.\n17 Et dixerunt filii populi tui: Non est \u00e6qui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est.\n18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.\n19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.\n20\u00a0Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Isra\u00ebl.\n \n21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostr\u00e6, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas.\n22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius.\n23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Isra\u00ebl, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et h\u00e6reditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem.\n25 Idcirco dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram h\u00e6reditate possidebitis?\n26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram h\u00e6reditate possidebitis?\n27 H\u00e6c dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in pr\u00e6sidiis et speluncis sunt, peste morientur.\n28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Isra\u00ebl, eo quod nullus sit qui per eos transeat:\n29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.\n30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.\n31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.\n32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.\n33 Et cum venerit quod pr\u00e6dictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 33","type":"page"}
