{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze034.htm","path":"bib/vul/eze034.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze034.htm","text":"1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n2\u00a0Fili hominis, propheta de pastoribus Isra\u00ebl: propheta, et dices pastoribus: [H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n V\u00e6 pastoribus Isra\u00ebl, qui pascebant semetipsos!\n nonne greges a pastoribus pascuntur?\n3\u00a0Lac comedebatis,\n et lanis operiebamini,\n et quod crassum erat occidebatis:\n gregem autem meum non pascebatis.\n4\u00a0Quod infirmum fuit non consolidastis,\n et quod \u00e6grotum non sanastis:\n quod confractum est non alligastis,\n et quod abjectum est non reduxistis,\n et quod perierat non qu\u00e6sistis:\n sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.\n5\u00a0Et dispers\u00e6 sunt oves me\u00e6, eo quod non esset pastor:\n et fact\u00e6 sunt in devorationem omnium bestiarum agri,\n et dispers\u00e6 sunt.\n6\u00a0Erraverunt greges mei in cunctis montibus,\n et in universo colle excelso:\n et super omnem faciem terr\u00e6 dispersi sunt greges mei,\n et non erat qui requireret:\n non erat, inquam, qui requireret.\n7\u00a0Propterea, pastores, audite verbum Domini.\n8\u00a0Vivo ego, dicit Dominus Deus,\n quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,\n et oves me\u00e6 in devorationem omnium bestiarum agro,\n eo quod non esset pastor:\n neque enim qu\u00e6sierunt pastores mei gregem meum,\n sed pascebant pastores semetipsos,\n et greges meos non pascebant:\n9\u00a0propterea, pastores, audite verbum Domini.\n10\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego ipse super pastores:\n requiram gregem meum de manu eorum,\n et cessare faciam eos,\n ut ultra non pascant gregem,\n nec pascant amplius pastores semetipsos:\n et liberabo gregem meum de ore eorum,\n et non erit ultra eis in escam.]\n \n11\u00a0[Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego ipse requiram oves meas,\n et visitabo eas.\n12\u00a0Sicut visitat pastor gregem suum,\n in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,\n sic visitabo oves meas,\n et liberabo eas de omnibus locis\n in quibus dispers\u00e6 fuerant in die nubis et caliginis.\n13\u00a0Et educam eas de populis,\n et congregabo eas de terris,\n et inducam eas in terram suam,\n et pascam eas in montibus Isra\u00ebl,\n in rivis, et in cunctis sedibus terr\u00e6.\n14\u00a0In pascuis uberrimis pascam eas,\n et in montibus excelsis Isra\u00ebl erunt pascua earum:\n ibi requiescent in herbis virentibus,\n et in pascuis pinguibus pascentur super montes Isra\u00ebl.\n15\u00a0Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,\n dicit Dominus Deus.\n16\u00a0Quod perierat requiram,\n et quod abjectum erat reducam,\n et quod confractum fuerat alligabo,\n et quod infirmum fuerat consolidabo,\n et quod pingue et forte custodiam:\n et pascam illas in judicio.\n17\u00a0Vos autem, greges mei, h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego judico inter pecus et pecus,\n arietum et hircorum.\n18\u00a0Nonne satis vobis erat pascua bona depasci?\n insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris:\n et cum purissimam aquam biberetis,\n reliquam pedibus vestris turbabatis:\n19\u00a0et oves me\u00e6 his qu\u00e6 conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur:\n et qu\u00e6 pedes vestri turbaverant, h\u00e6c bibebant.\n20\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus ad vos:\n Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum:\n21\u00a0pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,\n et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,\n donec dispergerentur foras,\n22\u00a0salvabo gregem meum,\n et non erit ultra in rapinam,\n et judicabo inter pecus et pecus.]\n \n23\u00a0[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,\n servum meum David:\n ipse pascet eas,\n et ipse erit eis in pastorem.\n24\u00a0Ego autem Dominus ero eis in Deum,\n et servus meus David princeps in medio eorum:\n ego Dominus locutus sum.\n25\u00a0Et faciam cum eis pactum pacis,\n et cessare faciam bestias pessimas de terra:\n et qui habitant in deserto,\n securi dormient in saltibus.\n26\u00a0Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,\n et deducam imbrem in tempore suo:\n pluvi\u00e6 benedictionis erunt.\n27\u00a0Et dabit lignum agri fructum suum,\n et terra dabit germen suum,\n et erunt in terra sua absque timore:\n et scient quia ego Dominus,\n cum contrivero catenas jugi eorum,\n et eruero eos de manu imperantium sibi.\n28\u00a0Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,\n neque besti\u00e6 terr\u00e6 devorabunt eos:\n sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.\n29\u00a0Et suscitabo eis germen nominatum,\n et non erunt ultra imminuti fame in terra,\n neque portabunt ultra opprobrium gentium.\n30\u00a0Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,\n et ipsi populus meus domus Isra\u00ebl,\n ait Dominus Deus.\n31\u00a0Vos autem, greges mei, greges pascu\u00e6 me\u00e6,\n homines estis:\n et ego Dominus Deus vester,\n dicit Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 34","type":"page"}
