{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze036.htm","path":"bib/vul/eze036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze036.htm","text":"1\u00a0Tu autem, fili hominis, propheta super montes Isra\u00ebl, et dices: [Montes Isra\u00ebl, audite verbum Domini.\n2\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge,\n altitudines sempitern\u00e6 in h\u00e6reditatem dat\u00e6 sunt nobis:\n3\u00a0propterea vaticinare, et dic:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,\n et facti in h\u00e6reditatem reliquis gentibus,\n et ascendistis super labium lingu\u00e6 et opprobrium populi,\n4\u00a0propterea, montes Isra\u00ebl, audite verbum Domini Dei.\n H\u00e6c dicit Dominus Deus montibus et collibus,\n torrentibus, vallibusque et desertis,\n parietinis et urbibus derelictis,\n qu\u00e6 depopulat\u00e6 sunt et subsannat\u00e6 a reliquis gentibus per circuitum.\n5\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,\n et de Idum\u00e6a universa,\n qu\u00e6 dederunt terram meam sibi in h\u00e6reditatem cum gaudio,\n et toto corde et ex animo,\n et ejecerunt eam ut vastarent:\n6\u00a0idcirco vaticinare super humum Isra\u00ebl,\n et dices montibus et collibus, jugis et vallibus:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,\n eo quod confusionem gentium sustinueritis.\n7\u00a0Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ego levavi manum meam,\n ut gentes qu\u00e6 in circuitu vestro sunt,\n ips\u00e6 confusionem suam portent.\n8\u00a0Vos autem, montes Isra\u00ebl, ramos vestros germinetis,\n et fructum vestrum afferatis populo meo Isra\u00ebl:\n prope enim est ut veniat.\n9\u00a0Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos:\n et arabimini, et accipietis sementem.\n10\u00a0Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Isra\u00ebl:\n et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.\n11\u00a0Et replebo vos hominibus et jumentis,\n et multiplicabuntur, et crescent:\n et habitare vos faciam sicut a principio,\n bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio:\n et scietis quia ego Dominus.\n12\u00a0Et adducam super vos homines, populum meum Isra\u00ebl,\n et h\u00e6reditate possidebunt te:\n et eris eis in h\u00e6reditatem,\n et non addes ultra ut absque eis sis.\n13\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Pro eo quod dicunt de vobis:\n Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:\n14\u00a0propterea homines non comedes amplius,\n et gentem tuam non necabis ultra,\n ait Dominus Deus.\n15\u00a0Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,\n et opprobrium populorum nequaquam portabis:\n et gentem tuam non amittes amplius,\n ait Dominus Deus.]\n \n16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n17\u00a0[Fili hominis, domus Isra\u00ebl habitaverunt in humo sua,\n et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis:\n juxta immunditiam menstruat\u00e6 facta est via eorum coram me.\n18\u00a0Et effudi indignationem meam super eos\n pro sanguine quem fuderunt super terram,\n et in idolis suis polluerunt eam.\n19\u00a0Et dispersi eos in gentes,\n et ventilati sunt in terras:\n juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.\n20\u00a0Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt:\n et polluerunt nomen sanctum meum,\n cum diceretur de eis: Populus Domini iste est,\n et de terra ejus egressi sunt.\n21\u00a0Et peperci nomini sancto meo,\n quod polluerat domus Isra\u00ebl in gentibus ad quas ingressi sunt.\n22\u00a0Idcirco dices domui Isra\u00ebl:\n H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Non propter vos ego faciam, domus Isra\u00ebl,\n sed propter nomen sanctum meum,\n quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.\n23\u00a0Et sanctificabo nomen meum magnum\n quod pollutum est inter gentes,\n quod polluistis in medio earum:\n ut sciant gentes quia ego Dominus,\n ait Dominus exercituum,\n cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.\n24\u00a0Tollam quippe vos de gentibus,\n et congregabo vos de universis terris,\n et adducam vos in terram vestram.\n25\u00a0Et effundam super vos aquam mundam,\n et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,\n et ab universis idolis vestris mundabo vos.\n26\u00a0Et dabo vobis cor novum,\n et spiritum novum ponam in medio vestri:\n et auferam cor lapideum de carne vestra,\n et dabo vobis cor carneum.\n27\u00a0Et spiritum meum ponam in medio vestri:\n et faciam ut in pr\u00e6ceptis meis ambuletis,\n et judicia mea custodiatis et operemini.\n28\u00a0Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris:\n et eritis mihi in populum,\n et ego ero vobis in Deum.\n29\u00a0Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris:\n et vocabo frumentum et multiplicabo illud,\n et non imponam vobis famem.\n30\u00a0Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,\n ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.\n31\u00a0Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,\n studiorumque non bonorum:\n et displicebunt vobis iniquitates vestr\u00e6 et scelera vestra.\n32\u00a0Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis:\n confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Isra\u00ebl.]\n \n33\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,\n et inhabitari fecero urbes,\n et instauravero ruinosa,\n34\u00a0et terra deserta fuerit exculta,\n qu\u00e6 quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,\n35\u00a0dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis:\n et civitates desert\u00e6, et destitut\u00e6 atque suffoss\u00e6, munit\u00e6 sederunt.\n36\u00a0Et scient gentes qu\u00e6cumque derelict\u00e6 fuerint in circuitu vestro,\n quia ego Dominus \u00e6dificavi dissipata, plantavique inculta:\n ego Dominus locutus sim, et fecerim.\n37\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Adhuc in hoc invenient me domus Isra\u00ebl, ut faciam eis:\n multiplicabo eos sicut gregem hominum,\n38\u00a0ut gregem sanctum,\n ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus:\n sic erunt civitates desert\u00e6, plen\u00e6 gregibus hominum:\n et scient quia ego Dominus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 36","type":"page"}
