{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze037.htm","path":"bib/vul/eze037.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze037.htm","text":"1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.\n2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.\n3 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.\n4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.\n5 H\u00e6c dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.\n6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus.\n7 Et prophetavi sicut pr\u00e6ceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.\n8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant.\n9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: H\u00e6c dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.\n10\u00a0Et prophetavi sicut pr\u00e6ceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.\n \n11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa h\u00e6c universa, domus Isra\u00ebl est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.\n12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Isra\u00ebl.\n13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,\n14\u00a0et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.\n \n15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:\n16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Jud\u00e6, et filiorum Isra\u00ebl sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunct\u00e6 domui Isra\u00ebl sociorumque ejus.\n17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.\n18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?\n19 loqueris ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Isra\u00ebl, qu\u00e6 sunt ei adjunct\u00e6, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.\n20 Erunt autem ligna super qu\u00e6 scripseris in manu tua in oculis eorum.\n21 Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Isra\u00ebl de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.\n22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Isra\u00ebl, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra du\u00e6 gentes, nec dividentur amplius in duo regna,\n23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.\n24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea:\n25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.\n26 Et percutiam illis f\u0153dus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.\n27 Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.\n28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Isra\u00ebl, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 37","type":"page"}
