{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze039.htm","path":"bib/vul/eze039.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze039.htm","text":"1\u00a0Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: [H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego super te, Gog,\n principem capitis Mosoch et Thubal.\n2\u00a0Et circumagam te, et educam te,\n et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,\n et adducam te super montes Isra\u00ebl.\n3\u00a0Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,\n et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.\n4\u00a0Super montes Isra\u00ebl cades tu, et omnia agmina tua,\n et populi tui qui sunt tecum:\n feris, avibus, omnique volatili et bestiis terr\u00e6\n dedi te ad devorandum.\n5\u00a0Super faciem agri cades,\n quia ego locutus sum,\n ait Dominus Deus.\n6\u00a0Et immittam ignem in Magog,\n et in his qui habitant in insulis confidenter:\n et scient quia ego Dominus.\n7\u00a0Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Isra\u00ebl,\n et non polluam nomen sanctum meum amplius:\n et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Isra\u00ebl.\n8\u00a0Ecce venit, et factum est,\n ait Dominus Deus:\n h\u00e6c est dies de qua locutus sum.\n9\u00a0Et egredientur habitatores de civitatibus Isra\u00ebl,\n et succendent et comburent arma,\n clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos:\n et succendent ea igni septem annis.\n10\u00a0Et non portabunt ligna de regionibus,\n neque succident de saltibus:\n quoniam arma succendent igni,\n et depr\u00e6dabuntur eos quibus pr\u00e6d\u00e6 fuerant,\n et diripient vastatores suos,\n ait Dominus Deus.]\n \n11\u00a0[Et erit in die illa:\n dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Isra\u00ebl,\n vallem viatorum ad orientem maris,\n qu\u00e6 obstupescere faciet pr\u00e6tereuntes:\n et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,\n et vocabitur vallis multitudinis Gog.\n12\u00a0Et sepelient eos domus Isra\u00ebl,\n ut mundent terram septem mensibus.\n13\u00a0Sepeliet autem eum omnis populus terr\u00e6:\n et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,\n ait Dominus Deus.\n14\u00a0Et viros jugiter constituent lustrantes terram,\n qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terr\u00e6,\n ut emundent eam:\n post menses autem septem qu\u00e6rere incipient.\n15\u00a0Et circuibunt peragrantes terram:\n cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,\n donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.\n16\u00a0Nomen autem civitatis Amona:\n et mundabunt terram.\n17\u00a0Tu ergo, fili hominis, h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Dic omni volucri, et universis avibus,\n cunctisque bestiis agri:\n Convenite, properate,\n concurrite undique ad victimam meam\n quam ego immolo vobis,\n victimam grandem super montes Isra\u00ebl,\n ut comedatis carnem,\n et bibatis sanguinem.\n18\u00a0Carnes fortium comedetis,\n et sanguinem principum terr\u00e6 bibetis:\n arietum, et agnorum, et hircorum,\n taurorumque et altilium, et pinguium omnium.\n19\u00a0Et comedetis adipem in saturitatem,\n et bibetis sanguinem in ebrietatem,\n de victima quam ego immolabo vobis:\n20\u00a0et saturabimini super mensam meam\n de equo, et equite forti,\n et de universis viris bellatoribus,\n ait Dominus Deus.\n21\u00a0Et ponam gloriam meam in gentibus:\n et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,\n et manum meam quam posuerim super eos.\n22\u00a0Et scient domus Isra\u00ebl quia ego Dominus Deus eorum,\n a die illa et deinceps.\n23\u00a0Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Isra\u00ebl,\n eo quod dereliquerint me,\n et absconderim faciem meam ab eis,\n et tradiderim eos in manus hostium,\n et ceciderint in gladio universi.\n24\u00a0Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,\n et abscondi faciem meam ab illis.]\n \n25\u00a0[Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Nunc reducam captivitatem Jacob,\n et miserebor omnis domus Isra\u00ebl,\n et assumam zelum pro nomine sancto meo.\n26\u00a0Et portabunt confusionem suam,\n et omnem pr\u00e6varicationem qua pr\u00e6varicati sunt in me,\n cum habitaverint in terra sua confidenter,\n neminem formidantes:\n27\u00a0et reduxero eos de populis,\n et congregavero de terris inimicorum suorum,\n et sanctificatus fuero in eis,\n in oculis gentium plurimarum.\n28\u00a0Et scient quia ego Dominus Deus eorum,\n eo quod transtulerim eos in nationes,\n et congregaverim eos super terram suam,\n et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.\n29\u00a0Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,\n eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Isra\u00ebl,\n ait Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 39","type":"page"}
