{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze040.htm","path":"bib/vul/eze040.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze040.htm","text":"1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostr\u00e6, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.\n2 In visionibus Dei adduxit me in terram Isra\u00ebl, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi \u00e6dificium civitatis vergentis ad austrum.\n3 Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species \u00e6ris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensur\u00e6 in manu ejus: stabat autem in porta.\n4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia qu\u00e6 ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia qu\u00e6 tu vides domui Isra\u00ebl.\n5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensur\u00e6 sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem \u00e6dificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.\n6 Et venit ad portam qu\u00e6 respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen port\u00e6 calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.\n7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos.\n8 Et limen port\u00e6, juxta vestibulum port\u00e6 intrinsecus, calamo uno.\n9 Et mensus est vestibulum port\u00e6 octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem port\u00e6 erat intrinsecus.\n10 Porro thalami port\u00e6 ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.\n11 Et mensus est latitudinem liminis port\u00e6 decem cubitorum, et longitudinem port\u00e6 tredecim cubitorum.\n12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.\n13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.\n14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium port\u00e6 undique per circuitum.\n15 Et ante faciem port\u00e6 qu\u00e6 pertingebat usque ad faciem vestibuli port\u00e6 interioris, quinquaginta cubitos.\n16\u00a0Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, qu\u00e6 erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestr\u00e6 per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.\n \n17 Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.\n18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.\n19 Et mensus est latitudinem a facie port\u00e6 inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.\n20 Portam quoque qu\u00e6 respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.\n21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram port\u00e6 prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.\n22 Fenestr\u00e6 autem ejus, et vestibulum, et sculptur\u00e6 secundum mensuram port\u00e6 qu\u00e6 respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.\n23\u00a0Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.\n \n24 Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta qu\u00e6 respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.\n25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.\n26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus: et c\u00e6lat\u00e6 palm\u00e6 erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.\n27 Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.\n28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores.\n29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.\n30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum:\n31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.\n32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores.\n33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.\n34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palm\u00e6 c\u00e6lat\u00e6 in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.\n35 Et introduxit me ad portam qu\u00e6 respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.\n36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.\n37\u00a0Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et c\u00e6latura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.\n \n38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.\n39 Et in vestibulo port\u00e6, du\u00e6 mens\u00e6 hinc, et du\u00e6 mens\u00e6 inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.\n40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium port\u00e6 qu\u00e6 pergit ad aquilonem, du\u00e6 mens\u00e6: et ad latus alterum, ante vestibulum port\u00e6, du\u00e6 mens\u00e6:\n41 quatuor mens\u00e6 hinc, et quatuor mens\u00e6 inde: per latera port\u00e6 octo mens\u00e6 erant, super quas immolabant.\n42 Quatuor autem mens\u00e6 ad holocaustum de lapidibus quadris exstruct\u00e6, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.\n43\u00a0Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis.\n \n44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere port\u00e6 respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere port\u00e6 orientalis, qu\u00e6 respiciebat ad viam aquilonis.\n45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.\n46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.\n47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi.\n48 Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem port\u00e6 trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.\n49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et column\u00e6 erant in frontibus: una hinc, et altera inde.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 40","type":"page"}
