{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze042.htm","path":"bib/vul/eze042.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze042.htm","text":"1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum \u00e6dificium, et contra \u00e6dem vergentem ad aquilonem.\n2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,\n3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.\n4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens vi\u00e6 cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem:\n5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus qu\u00e6 ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis \u00e6dificii.\n6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant column\u00e6 atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.\n7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, qu\u00e6 erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum:\n8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.\n9 Et erat subter gazophylacia h\u00e6c introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.\n10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem \u00e6dificii separati, et erant ante \u00e6dificium gazophylacia.\n11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum qu\u00e6 erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.\n12\u00a0Secundum ostia gazophylaciorum, qu\u00e6 erant in via respiciente ad notum: ostium in capite vi\u00e6, qu\u00e6 via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.\n \n13 Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, qu\u00e6 sunt ante \u00e6dificium separatum, h\u00e6c sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.\n14\u00a0Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.\n \n15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam port\u00e6 qu\u00e6 respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.\n16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensur\u00e6, quingentos calamos in calamo mensur\u00e6 per circuitum.\n17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensur\u00e6 per gyrum.\n18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensur\u00e6 per circuitum.\n19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensur\u00e6.\n20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 42","type":"page"}
