{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze046.htm","path":"bib/vul/eze046.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze046.htm","text":"1 H\u00e6c dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris qu\u00e6 respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.\n2 Et intrabit princeps per viam vestibuli port\u00e6 deforis, et stabit in limine port\u00e6: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen port\u00e6, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.\n3 Et adorabit populus terr\u00e6 ad ostium port\u00e6 illius in sabbatis et in calendis coram Domino.\n4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,\n5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.\n6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.\n7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.\n8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli port\u00e6 ingrediatur, et per eamdem viam exeat.\n9 Et cum intrabit populus terr\u00e6 in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam port\u00e6 meridian\u00e6: porro qui ingreditur per viam port\u00e6 meridian\u00e6, egrediatur per viam port\u00e6 aquilonis. Non revertetur per viam port\u00e6 per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.\n10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.\n11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.\n12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta qu\u00e6 respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.\n13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.\n14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur simil\u00e6: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.\n15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.\n16 H\u00e6c dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, h\u00e6reditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam h\u00e6reditarie.\n17 Si autem dederit legatum de h\u00e6reditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: h\u00e6reditas autem ejus filiis ejus erit.\n18\u00a0Et non accipiet princeps de h\u00e6reditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua h\u00e6reditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.\n \n19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere port\u00e6, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, qu\u00e6 respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.\n20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.\n21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.\n22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensur\u00e6 unius quatuor erant.\n23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culin\u00e6 fabricat\u00e6 erant subter porticus per gyrum.\n24 Et dixit ad me: H\u00e6c est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 46","type":"page"}
