{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ezr003.htm","path":"bib/vul/ezr003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ezr003.htm","text":"1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Isra\u00ebl in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.\n2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et \u00e6dificaverunt altare Dei Isra\u00ebl ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.\n3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum: et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.\n4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum pr\u00e6ceptum opus diei in die suo.\n5 Et post h\u00e6c holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini qu\u00e6 erant consecrat\u00e6, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.\n6 A primo die mensis septimi c\u0153perunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat.\n7\u00a0Dederunt autem pecunias latomis et c\u00e6mentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod pr\u00e6ceperat Cyrus rex Persarum eis.\n \n8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, c\u0153perunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levit\u00e6, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.\n9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levit\u00e6.\n10 Fundato igitur a c\u00e6mentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levit\u00e6 filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Isra\u00ebl.\n11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus super Isra\u00ebl. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.\n12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in l\u00e6titia, elevabant vocem.\n13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris l\u00e6tantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.","title":"Vulgate: Ezra: Ezra Chapter 3","type":"page"}
