{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ezr004.htm","path":"bib/vul/ezr004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ezr004.htm","text":"1 Audierunt autem hostes Jud\u00e6 et Benjamin, quia filii captivitatis \u00e6dificarent templum Domino Deo Isra\u00ebl:\n2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: \u00c6dificemus vobiscum, quia ita ut vos, qu\u00e6rimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.\n3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Isra\u00ebl: Non est vobis et nobis ut \u00e6dificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli \u00e6dificabimus Domino Deo nostro, sicut pr\u00e6cepit nobis Cyrus rex Persarum.\n4 Factum est igitur ut populus terr\u00e6 impediret manus populi Jud\u00e6, et turbaret eos in \u00e6dificando.\n5\u00a0Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.\n \n6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Jud\u00e6 et Jerusalem.\n7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.\n8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi:\n9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Din\u00e6i, et Apharsathach\u00e6i, Terphal\u00e6i, Aphars\u00e6i, Erchu\u00e6i, Babylonii, Susanech\u00e6i, Dievi, et \u00c6lamit\u00e6,\n10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samari\u00e6, et in reliquis regionibus trans flumen in pace\n11 (hoc est exemplar epistol\u00e6, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.\n12 Notum sit regi quia Jud\u00e6i, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam \u00e6dificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.\n13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa \u00e6dificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges h\u00e6c noxa perveniet.\n14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia l\u00e6siones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,\n15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.\n16\u00a0Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa \u00e6dificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.\n \n17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samari\u00e6, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.\n18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,\n19 et a me pr\u00e6ceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et pr\u00e6lia concitantur in ea:\n20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni qu\u00e6 trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.\n21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa non \u00e6dificetur donec si forte a me jussum fuerit.\n22\u00a0Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.\n \n23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Jud\u00e6os, et prohibuerunt eos in brachio et robore.\n24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.","title":"Vulgate: Ezra: Ezra Chapter 4","type":"page"}
