{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ezr006.htm","path":"bib/vul/ezr006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ezr006.htm","text":"1 Tunc Darius rex pr\u00e6cepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.\n2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius:\n3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei \u00e6dificaretur, qu\u00e6 est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,\n4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.\n5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, qu\u00e6 Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, qu\u00e6 et posita sunt in templo Dei.\n6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, qu\u00e6 est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsach\u00e6i, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,\n7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Jud\u00e6orum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam \u00e6dificent in loco suo.\n8 Sed et a me pr\u00e6ceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Jud\u00e6orum illis ut \u00e6dificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis qu\u00e6 dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.\n9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et h\u00e6dos in holocaustum Deo c\u00e6li, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.\n10 Et offerant oblationes Deo c\u00e6li, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.\n11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.\n12\u00a0Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, qu\u00e6 est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.\n \n13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod pr\u00e6ceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.\n14 Seniores autem Jud\u00e6orum \u00e6dificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Agg\u00e6i prophet\u00e6, et Zachari\u00e6 filii Addo: et \u00e6dificaverunt et construxerunt, jubente Deo Isra\u00ebl, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:\n15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.\n16 Fecerunt autem filii Isra\u00ebl sacerdotes et Levit\u00e6, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.\n17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Isra\u00ebl duodecim, juxta numerum tribuum Isra\u00ebl.\n18\u00a0Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.\n \n19 Fecerunt autem filii Isra\u00ebl transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.\n20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levit\u00e6 quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.\n21 Et comederunt filii Isra\u00ebl, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terr\u00e6 ad eos, ut qu\u00e6rerent Dominum Deum Isra\u00ebl.\n22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in l\u00e6titia, quoniam l\u00e6tificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Ezra: Ezra Chapter 6","type":"page"}
