{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gal001.htm","path":"bib/vul/gal001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gal001.htm","text":"1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:\n2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galati\u00e6.\n3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,\n4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de pr\u00e6senti s\u00e6culo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,\n5\u00a0cui est gloria in s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.\n \n6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:\n7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.\n8 Sed licet nos aut angelus de c\u00e6lo evangelizet vobis pr\u00e6terquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.\n9 Sicut pr\u00e6diximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit pr\u00e6ter id quod accepistis, anathema sit.\n10\u00a0Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an qu\u00e6ro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.\n \n11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:\n12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.\n13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,\n14 et proficiebam in Judaismo supra multos co\u00e6taneos meos in genere meo, abundantius \u00e6mulator existens paternarum mearum traditionum.\n15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris me\u00e6, et vocavit per gratiam suam,\n16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,\n17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:\n18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:\n19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.\n20 Qu\u00e6 autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.\n21 Deinde veni in partes Syri\u00e6, et Cilici\u00e6.\n22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Jud\u00e6\u00e6, qu\u00e6 erant in Christo:\n23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:\n24 et in me clarificabant Deum.","title":"Vulgate: Galatians: Galatians Chapter 1","type":"page"}
