{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gal002.htm","path":"bib/vul/gal002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gal002.htm","text":"1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.\n2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod pr\u00e6dico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.\n3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:\n4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.\n5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:\n6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.\n7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium pr\u00e6putii, sicut et Petro circumcisionis\n8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):\n9 et cum cognovissent gratiam, qu\u00e6 data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur column\u00e6 esse, dextras dederunt mihi, et Barnab\u00e6 societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:\n10\u00a0tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.\n \n11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.\n12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.\n13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Jud\u00e6i, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.\n14\u00a0Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Ceph\u00e6 coram omnibus: Si tu, cum Jud\u00e6us sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?\n \n15 Nos natura Jud\u00e6i, et non ex gentibus peccatores.\n16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.\n17 Quod si qu\u00e6rentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.\n18 Si enim qu\u00e6 destruxi, iterum h\u00e6c \u00e6difico: pr\u00e6varicatorem me constituo.\n19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.\n20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.\n21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.","title":"Vulgate: Galatians: Galatians Chapter 2","type":"page"}
