{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gal003.htm","path":"bib/vul/gal003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gal003.htm","text":"1 O insensati Galat\u00e6, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus pr\u00e6scriptus est, in vobis crucifixus?\n2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?\n3 sic stulti estis, ut cum Spiritu c\u0153peritis, nunc carne consummemini?\n4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.\n5\u00a0Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?\n \n6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:\n7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrah\u00e6.\n8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, pr\u00e6nuntiavit Abrah\u00e6: Quia benedicentur in te omnes gentes.\n9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.\n10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus qu\u00e6 scripta sunt in libro legis ut faciat ea.\n11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.\n12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.\n13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:\n14\u00a0ut in gentibus benedictio Abrah\u00e6 fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.\n \n15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.\n16 Abrah\u00e6 dict\u00e6 sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.\n17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: qu\u00e6 post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.\n18\u00a0Nam si ex lege h\u00e6reditas, jam non ex promissione. Abrah\u00e6 autem per repromissionem donavit Deus.\n \n19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.\n20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.\n21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, qu\u00e6 posset vivificare, vere ex lege esset justitia.\n22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.\n23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem qu\u00e6 revelanda erat.\n24 Itaque lex p\u00e6dagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.\n25\u00a0At ubi venit fides, jam non sumus sub p\u00e6dagogo.\n \n26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, qu\u00e6 est in Christo Jesu.\n27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.\n28 Non est Jud\u00e6us, neque Gr\u00e6cus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.\n29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrah\u00e6 estis, secundum promissionem h\u00e6redes.","title":"Vulgate: Galatians: Galatians Chapter 3","type":"page"}
