{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gal004.htm","path":"bib/vul/gal004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gal004.htm","text":"1 Dico autem: quanto tempore h\u00e6res parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:\n2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad pr\u00e6finitum tempus a patre:\n3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.\n4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,\n5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.\n6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.\n7\u00a0Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et h\u00e6res per Deum.\n \n8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.\n9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?\n10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.\n11\u00a0Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.\n \n12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me l\u00e6sistis.\n13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea\n14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.\n15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.\n16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?\n17 \u00c6mulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos \u00e6mulemini.\n18 Bonum autem \u00e6mulamini in bono semper: et non tantum cum pr\u00e6sens sum apud vos.\n19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:\n20\u00a0vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.\n \n21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?\n22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.\n23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:\n24 qu\u00e6 sunt per allegoriam dicta. H\u00e6c enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, qu\u00e6 est Agar:\n25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei qu\u00e6 nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.\n26 Illa autem, qu\u00e6 sursum est Jerusalem, libera est, qu\u00e6 est mater nostra.\n27\u00a0Scriptum est enim: [L\u00e6tare sterilis, qu\u00e6 non paris;\n erumpe et clama, qu\u00e6 non parturis:\n quia multi filii desert\u00e6,\n magis quam ejus qu\u00e6 habet virum.]\n28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.\n29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.\n30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim h\u00e6res erit filius ancill\u00e6 cum filio liber\u00e6.\n31 Itaque, fratres, non sumus ancill\u00e6 filii, sed liber\u00e6: qua libertate Christus nos liberavit.","title":"Vulgate: Galatians: Galatians Chapter 4","type":"page"}
