{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gal005.htm","path":"bib/vul/gal005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gal005.htm","text":"1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.\n2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.\n3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est univers\u00e6 legis faciend\u00e6.\n4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.\n5 Nos enim spiritu ex fide, spem justiti\u00e6 exspectamus.\n6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque pr\u00e6putium: sed fides, qu\u00e6 per caritatem operatur.\n7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?\n8 persuasio h\u00e6c non est ex eo, qui vocat vos.\n9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.\n10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.\n11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc pr\u00e6dico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.\n12\u00a0Utinam et abscindantur qui vos conturbant.\n \n13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.\n14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.\n15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.\n16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.\n17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: h\u00e6c enim sibi invicem adversantur, ut non qu\u00e6cumque vultis, illa faciatis.\n18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.\n19 Manifesta sunt autem opera carnis, qu\u00e6 sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,\n20 idolorum servitus, veneficia, inimiciti\u00e6, contentiones, \u00e6mulationes, ir\u00e6, rix\u00e6, dissensiones, sect\u00e6,\n21 invidi\u00e6, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, qu\u00e6 pr\u00e6dico vobis, sicut pr\u00e6dixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.\n22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,\n23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.\n24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.\n25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.\n26 Non efficiamur inanis glori\u00e6 cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.","title":"Vulgate: Galatians: Galatians Chapter 5","type":"page"}
