{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gal006.htm","path":"bib/vul/gal006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gal006.htm","text":"1 Fratres, etsi pr\u00e6occupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.\n2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.\n3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.\n4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.\n5 Unusquisque enim onus suum portabit.\n6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.\n7 Nolite errare: Deus non irridetur.\n8 Qu\u00e6 enim seminaverit homo, h\u00e6c et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam \u00e6ternam.\n9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.\n10\u00a0Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.\n \n11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.\n12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.\n13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.\n14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.\n15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque pr\u00e6putium, sed nova creatura.\n16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Isra\u00ebl Dei.\n17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.\n18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.","title":"Vulgate: Galatians: Galatians Chapter 6","type":"page"}
