{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen001.htm","path":"bib/vul/gen001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen001.htm","text":"1 In principio creavit Deus c\u00e6lum et terram.\n2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebr\u00e6 erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.\n3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.\n4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.\n5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.\n6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.\n7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, qu\u00e6 erant sub firmamento, ab his, qu\u00e6 erant super firmamentum. Et factum est ita.\n8 Vocavitque Deus firmamentum, C\u00e6lum: et factum est vespere et mane, dies secundus.\n9 Dixit vero Deus: Congregentur aqu\u00e6, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.\n10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.\n11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.\n12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.\n13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.\n14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento c\u00e6li, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:\n15 ut luceant in firmamento c\u00e6li, et illuminent terram. Et factum est ita.\n16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut pr\u00e6esset diei: et luminare minus, ut pr\u00e6esset nocti: et stellas.\n17 Et posuit eas in firmamento c\u00e6li, ut lucerent super terram,\n18 et pr\u00e6essent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.\n19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.\n20 Dixit etiam Deus: Producant aqu\u00e6 reptile anim\u00e6 viventis, et volatile super terram sub firmamento c\u00e6li.\n21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aqu\u00e6 in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.\n22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.\n23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.\n24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terr\u00e6 secundum species suas. Factumque est ita.\n25\u00a0Et fecit Deus bestias terr\u00e6 juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terr\u00e6 in genere suo.\n Et vidit Deus quod esset bonum,\n26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et pr\u00e6sit piscibus maris, et volatilibus c\u00e6li, et bestiis, univers\u00e6que terr\u00e6, omnique reptili, quod movetur in terra.\n27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.\n28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus c\u00e6li, et universis animantibus, qu\u00e6 moventur super terram.\n29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna qu\u00e6 habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:\n30 et cunctis animantibus terr\u00e6, omnique volucri c\u00e6li, et universis qu\u00e6 moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.\n31 Viditque Deus cuncta qu\u00e6 fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 1","type":"page"}
