{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen002.htm","path":"bib/vul/gen002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen002.htm","text":"1 Igitur perfecti sunt c\u00e6li et terra, et omnis ornatus eorum.\n2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.\n3\u00a0Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.\n \n4 Ist\u00e6 sunt generationes c\u00e6li et terr\u00e6, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus c\u00e6lum et terram,\n5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:\n6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terr\u00e6.\n7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terr\u00e6, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vit\u00e6, et factus est homo in animam viventem.\n8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.\n9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vit\u00e6 in medio paradisi, lignumque scienti\u00e6 boni et mali.\n10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.\n11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:\n12 et aurum terr\u00e6 illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.\n13 Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram \u00c6thiopi\u00e6.\n14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.\n15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:\n16 pr\u00e6cepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;\n17 de ligno autem scienti\u00e6 boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.\n18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.\n19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terr\u00e6, et universis volatilibus c\u00e6li, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam anim\u00e6 viventis, ipsum est nomen ejus.\n20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia c\u00e6li, et omnes bestias terr\u00e6: Ad\u00e6 vero non inveniebatur adjutor similis ejus.\n21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.\n22 Et \u00e6dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.\n23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: h\u00e6c vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.\n24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adh\u00e6rebit uxori su\u00e6: et erunt duo in carne una.\n25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 2","type":"page"}
