{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen003.htm","path":"bib/vul/gen003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen003.htm","text":"1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terr\u00e6 qu\u00e6 fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur pr\u00e6cepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?\n2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, qu\u00e6 sunt in paradiso, vescimur:\n3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, pr\u00e6cepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.\n4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.\n5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.\n6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.\n7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.\n8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.\n9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?\n10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.\n11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo pr\u00e6ceperam tibi ne comederes, comedisti?\n12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.\n13\u00a0Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Qu\u00e6 respondit: Serpens decepit me, et comedi.\n \n14\u00a0Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc,\n maledictus es inter omnia animantia, et bestias terr\u00e6:\n super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6.\n15\u00a0Inimicitias ponam inter te et mulierem,\n et semen tuum et semen illius:\n ipsa conteret caput tuum,\n et tu insidiaberis calcaneo ejus.]\n16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo \u00e6rumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.\n17 Ad\u00e6 vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tu\u00e6, et comedisti de ligno, ex quo pr\u00e6ceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6.\n18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terr\u00e6.\n19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.\n20 Et vocavit Adam nomen uxoris su\u00e6, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.\n21 Fecit quoque Dominus Deus Ad\u00e6 et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:\n22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vit\u00e6, et comedat, et vivat in \u00e6ternum.\n23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.\n24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vit\u00e6.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 3","type":"page"}
