{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen004.htm","path":"bib/vul/gen004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen004.htm","text":"1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, qu\u00e6 concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.\n2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.\n3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terr\u00e6 munera Domino.\n4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.\n5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.\n6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?\n7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.\n8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.\n9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?\n10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.\n11 Nunc igitur maledictus eris super terram, qu\u00e6 aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.\n12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.\n13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.\n14 Ecce ejicis me hodie a facie terr\u00e6, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.\n15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.\n16\u00a0Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.\n \n17 Cognovit autem Cain uxorem suam, qu\u00e6 concepit, et peperit Henoch: et \u00e6dificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.\n18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Mavia\u00ebl, et Mavia\u00ebl genuit Mathusa\u00ebl, et Mathusa\u00ebl genuit Lamech.\n19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.\n20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.\n21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.\n22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera \u00e6ris et ferri. Soror vero Tubalcain, No\u00ebma.\n23\u00a0Dixitque Lamech uxoribus suis Ad\u00e6 et Sell\u00e6: [Audite vocem meam, uxores Lamech;\n auscultate sermonem meum:\n quoniam occidi virum in vulnus meum,\n et adolescentulum in livorem meum.\n24\u00a0Septuplum ultio dabitur de Cain:\n de Lamech vero septuagies septies.]\n \n25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.\n26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste c\u0153pit invocare nomen Domini.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 4","type":"page"}
