{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen006.htm","path":"bib/vul/gen006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen006.htm","text":"1 Cumque c\u0153pissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,\n2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchr\u00e6, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.\n3 Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in \u00e6ternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.\n4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, ill\u00e6que genuerunt, isti sunt potentes a s\u00e6culo viri famosi.\n5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,\n6 p\u0153nituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,\n7\u00a0Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terr\u00e6, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres c\u00e6li: p\u0153nitet enim me fecisse eos.\n \n8 No\u00eb vero invenit gratiam coram Domino.\n9 H\u00e6 sunt generationes No\u00eb: No\u00eb vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.\n10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.\n11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.\n12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),\n13 dixit ad No\u00eb: Finis univers\u00e6 carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.\n14 Fac tibi arcam de lignis l\u00e6vigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.\n15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arc\u00e6, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.\n16\u00a0Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arc\u00e6 pones ex latere; deorsum, c\u0153nacula et tristega facies in ea.\n17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vit\u00e6 est subter c\u00e6lum: universa qu\u00e6 in terra sunt, consumentur.\n18 Ponamque f\u0153dus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.\n19 Et ex cunctis animantibus univers\u00e6 carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.\n20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terr\u00e6 secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.\n21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, qu\u00e6 mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.\n22 Fecit igitur No\u00eb omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat illi Deus.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 6","type":"page"}
