{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen007.htm","path":"bib/vul/gen007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen007.htm","text":"1 Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.\n2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.\n3 Sed et de volatilibus c\u00e6li septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem univers\u00e6 terr\u00e6.\n4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terr\u00e6.\n5 Fecit ergo No\u00eb omnia qu\u00e6 mandaverat ei Dominus.\n6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aqu\u00e6 inundaverunt super terram.\n7 Et ingressus est No\u00eb et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.\n8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,\n9 duo et duo ingressa sunt ad No\u00eb in arcam, masculus et femina, sicut pr\u00e6ceperat Dominus No\u00eb.\n10 Cumque transissent septem dies, aqu\u00e6 diluvii inundaverunt super terram.\n11 Anno sexcentesimo vit\u00e6 No\u00eb, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magn\u00e6, et cataract\u00e6 c\u00e6li apert\u00e6 sunt:\n12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.\n13 In articulo diei illius ingressus est No\u00eb, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:\n14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, univers\u00e6 aves, omnesque volucres,\n15 ingress\u00e6 sunt ad No\u00eb in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vit\u00e6.\n16\u00a0Et qu\u00e6 ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut pr\u00e6ceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.\n \n17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicat\u00e6 sunt aqu\u00e6, et elevaverunt arcam in sublime a terra.\n18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terr\u00e6: porro arca ferebatur super aquas.\n19 Et aqu\u00e6 pr\u00e6valuerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo c\u00e6lo.\n20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.\n21 Consumptaque est omnis caro qu\u00e6 movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, qu\u00e6 reptant super terram: universi homines,\n22 et cuncta, in quibus spiraculum vit\u00e6 est in terra, mortua sunt.\n23 Et delevit omnem substantiam qu\u00e6 erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres c\u00e6li: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus No\u00eb, et qui cum eo erant in arca.\n24 Obtinueruntque aqu\u00e6 terram centum quinquaginta diebus.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 7","type":"page"}
