{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen008.htm","path":"bib/vul/gen008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen008.htm","text":"1 Recordatus autem Deus No\u00eb, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, qu\u00e6 erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminut\u00e6 sunt aqu\u00e6.\n2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataract\u00e6 c\u00e6li: et prohibit\u00e6 sunt pluvi\u00e6 de c\u00e6lo.\n3 Revers\u00e6que sunt aqu\u00e6 de terra euntes et redeuntes: et c\u0153perunt minui post centum quinquaginta dies.\n4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeni\u00e6.\n5 At vero aqu\u00e6 ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.\n6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens No\u00eb fenestram arc\u00e6, quam fecerat, dimisit corvum,\n7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aqu\u00e6 super terram.\n8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aqu\u00e6 super faciem terr\u00e6.\n9 Qu\u00e6 cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aqu\u00e6 enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.\n10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.\n11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum oliv\u00e6 virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo No\u00eb quod cessassent aqu\u00e6 super terram.\n12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, qu\u00e6 non est reversa ultra ad eum.\n13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminut\u00e6 sunt aqu\u00e6 super terram: et aperiens No\u00eb tectum arc\u00e6, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terr\u00e6.\n14\u00a0Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.\n \n15 Locutus est autem Deus ad No\u00eb, dicens:\n16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.\n17 Cuncta animantia, qu\u00e6 sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, qu\u00e6 reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.\n18 Egressus est ergo No\u00eb, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.\n19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia qu\u00e6 reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.\n20 \u00c6dificavit autem No\u00eb altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.\n21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terr\u00e6 propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.\n22 Cunctis diebus terr\u00e6, sementis et messis, frigus et \u00e6stus, \u00e6stas et hiems, nox et dies non requiescent.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 8","type":"page"}
