{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen009.htm","path":"bib/vul/gen009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen009.htm","text":"1 Benedixitque Deus No\u00eb et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.\n2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terr\u00e6, et super omnes volucres c\u00e6li, cum universis qu\u00e6 moventur super terram: omnes pisces maris manui vestr\u00e6 traditi sunt.\n3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.\n4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.\n5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.\n6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.\n7\u00a0Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.\n \n8 H\u00e6c quoque dixit Deus ad No\u00eb, et ad filios ejus cum eo:\n9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:\n10 et ad omnem animam viventem, qu\u00e6 est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terr\u00e6 cunctis, qu\u00e6 egressa sunt de arca, et universis bestiis terr\u00e6.\n11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.\n12 Dixitque Deus: Hoc signum f\u0153deris quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, qu\u00e6 est vobiscum in generationes sempiternas:\n13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum f\u0153deris inter me et inter terram.\n14 Cumque obduxero nubibus c\u00e6lum, apparebit arcus meus in nubibus:\n15 et recordabor f\u0153deris mei vobiscum, et cum omni anima vivente qu\u00e6 carnem vegetat: et non erunt ultra aqu\u00e6 diluvii ad delendum universam carnem.\n16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor f\u0153deris sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem univers\u00e6 carnis qu\u00e6 est super terram.\n17\u00a0Dixitque Deus ad No\u00eb: Hoc erit signum f\u0153deris, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.\n \n18 Erant ergo filii No\u00eb, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.\n19 Tres isti filii sunt No\u00eb: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.\n20 C\u0153pitque No\u00eb vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.\n21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.\n22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.\n23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum avers\u00e6 erant, et patris virilia non viderunt.\n24 Evigilans autem No\u00eb ex vino, cum didicisset qu\u00e6 fecerat ei filius suus minor,\n25\u00a0ait: [Maledictus Chanaan,\n servus servorum erit fratribus suis.]\n26\u00a0Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem,\n sit Chanaan servus ejus.\n27\u00a0Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,\n sitque Chanaan servus ejus.]\n28 Vixit autem No\u00eb post diluvium trecentis quinquaginta annis.\n29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 9","type":"page"}
