{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen010.htm","path":"bib/vul/gen010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen010.htm","text":"1 H\u00e6 sunt generationes filiorum No\u00eb, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.\n2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.\n3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.\n4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.\n5\u00a0Ab his divis\u00e6 sunt insul\u00e6 gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.\n \n6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.\n7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.\n8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse c\u0153pit esse potens in terra,\n9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.\n10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.\n11 De terra illa egressus est Assur, et \u00e6dificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.\n12 Resen quoque inter Niniven et Chale: h\u00e6c est civitas magna.\n13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,\n14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.\n15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Heth\u00e6um,\n16 et Jebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, Gerges\u00e6um,\n17 Hev\u00e6um, et Arac\u00e6um: Sin\u00e6um,\n18 et Aradium, Samar\u00e6um, et Amath\u00e6um: et post h\u00e6c disseminati sunt populi Chanan\u00e6orum.\n19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.\n20\u00a0Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.\n \n21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.\n22 Filii Sem: \u00c6lam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.\n23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.\n24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.\n25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.\n26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,\n27 et Aduram, et Uzal, et Decla,\n28 et Ebal, et Abima\u00ebl, Saba,\n29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.\n30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.\n31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.\n32 H\u00e6 famili\u00e6 No\u00eb juxta populos et nationes suas. Ab his divis\u00e6 sunt gentes in terra post diluvium.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 10","type":"page"}
