{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen011.htm","path":"bib/vul/gen011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen011.htm","text":"1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.\n2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.\n3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro c\u00e6mento:\n4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad c\u00e6lum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.\n5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam \u00e6dificabant filii Adam,\n6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: c\u0153peruntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.\n7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.\n8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt \u00e6dificare civitatem.\n9\u00a0Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium univers\u00e6 terr\u00e6: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.\n \n10 H\u00e6 sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.\n11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.\n12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.\n13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.\n14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.\n15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.\n16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.\n17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.\n18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.\n19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.\n20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.\n21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.\n22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.\n23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.\n24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.\n25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.\n26\u00a0Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.\n \n27 H\u00e6 sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.\n28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis su\u00e6, in Ur Chald\u00e6orum.\n29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melch\u00e6, et patris Jesch\u00e6.\n30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.\n31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chald\u00e6orum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.\n32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 11","type":"page"}
