{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen012.htm","path":"bib/vul/gen012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen012.htm","text":"1 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.\n2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.\n3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur univers\u00e6 cognationes terr\u00e6.\n4 Egressus est itaque Abram sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.\n5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,\n6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chanan\u00e6us autem tunc erat in terra.\n7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui \u00e6dificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.\n8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: \u00e6dificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.\n9\u00a0Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.\n \n10 Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in \u00c6gyptum, ut peregrinaretur ibi: pr\u00e6valuerat enim fames in terra.\n11 Cumque prope esset ut ingrederetur \u00c6gyptum, dixit Sarai uxori su\u00e6: Novi quod pulchra sis mulier:\n12 et quod cum viderint te \u00c6gyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.\n13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.\n14 Cum itaque ingressus esset Abram \u00c6gyptum, viderunt \u00c6gyptii mulierem quod esset pulchra nimis.\n15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.\n16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famul\u00e6, et asin\u00e6 et cameli.\n17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.\n18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?\n19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.\n20 Pr\u00e6cepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia qu\u00e6 habebat.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 12","type":"page"}
