{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen013.htm","path":"bib/vul/gen013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen013.htm","text":"1 Ascendit ergo Abram de \u00c6gypto, ipse et uxor ejus, et omnia qu\u00e6 habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.\n2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.\n3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,\n4 in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.\n5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.\n6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.\n7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chanan\u00e6us et Pherez\u00e6us habitabant in terra illa.\n8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne qu\u00e6so sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.\n9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.\n10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, qu\u00e6 universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut \u00c6gyptus venientibus in Segor.\n11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.\n12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, qu\u00e6 erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.\n13\u00a0Homines autem Sodomit\u00e6 pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.\n \n14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.\n15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.\n16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terr\u00e6: si quis potest hominum numerare pulverem terr\u00e6, semen quoque tuum numerare poterit.\n17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.\n18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, qu\u00e6 est in Hebron: \u00e6dificavitque ibi altare Domino.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 13","type":"page"}
