{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen014.htm","path":"bib/vul/gen014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen014.htm","text":"1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium\n2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrh\u00e6, et contra Sennaab regem Adam\u00e6, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Bal\u00e6, ipsa est Segor.\n3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, qu\u00e6 nunc est mare salis.\n4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.\n5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,\n6 et Chorr\u00e6os in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, qu\u00e6 est in solitudine.\n7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrh\u00e6um, qui habitabat in Asasonthamar.\n8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrh\u00e6, rexque Adam\u00e6, et rex Seboim, necnon et rex Bal\u00e6, qu\u00e6 est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:\n9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.\n10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrh\u00e6, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.\n11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrh\u00e6, et universa qu\u00e6 ad cibum pertinent, et abierunt:\n12\u00a0necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.\n \n13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebr\u00e6o, qui habitabat in convalle Mambre Amorrh\u00e6i, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant f\u0153dus cum Abram.\n14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan.\n15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, qu\u00e6 est ad l\u00e6vam Damasci.\n16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.\n17\u00a0Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a c\u00e6de Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, qu\u00e6 est vallis regis.\n \n18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,\n19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit c\u00e6lum et terram:\n20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.\n21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.\n22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem c\u00e6li et terr\u00e6,\n23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam calig\u00e6, non accipiam ex omnibus qu\u00e6 tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:\n24 exceptis his, qu\u00e6 comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 14","type":"page"}
