{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen017.htm","path":"bib/vul/gen017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen017.htm","text":"1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse c\u0153perat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.\n2 Ponamque f\u0153dus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.\n3 Cecidit Abram pronus in faciem.\n4 Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.\n5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.\n6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.\n7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, f\u0153dere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.\n8\u00a0Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tu\u00e6, omnem terram Chanaan in possessionem \u00e6ternam, eroque Deus eorum.\n \n9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.\n10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:\n11 et circumcidetis carnem pr\u00e6putii vestri, ut sit in signum f\u0153deris inter me et vos.\n12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:\n13 eritque pactum meum in carne vestra in f\u0153dus \u00e6ternum.\n14\u00a0Masculus, cujus pr\u00e6putii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.\n \n15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.\n16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.\n17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?\n18 Dixitque ad Deum: Utinam Isma\u00ebl vivat coram te.\n19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in f\u0153dus sempiternum, et semini ejus post eum.\n20 Super Isma\u00ebl quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.\n21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.\n22\u00a0Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.\n \n23 Tulit autem Abraham Isma\u00ebl filium suum, et omnes vernaculos domus su\u00e6, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus su\u00e6: et circumcidit carnem pr\u00e6putii eorum statim in ipsa die, sicut pr\u00e6ceperat ei Deus.\n24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem pr\u00e6putii sui.\n25 Et Isma\u00ebl filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis su\u00e6.\n26 Eadem die circumcisus est Abraham et Isma\u00ebl filius ejus:\n27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigen\u00e6 pariter circumcisi sunt.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 17","type":"page"}
