{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen018.htm","path":"bib/vul/gen018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen018.htm","text":"1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.\n2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.\n3 Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:\n4 sed afferam pauxillum aqu\u00e6, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.\n5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.\n6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata simil\u00e6 commisce, et fac subcinericios panes.\n7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.\n8\u00a0Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.\n \n9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.\n10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.\n11 Erant autem ambo senes, provect\u00e6que \u00e6tatis, et desierant Sar\u00e6 fieri muliebria.\n12 Qu\u00e6 risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?\n13 Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?\n14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.\n15\u00a0Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.\n \n16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.\n17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham qu\u00e6 gesturus sum:\n18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicend\u00e6 sint in illo omnes nationes terr\u00e6?\n19 Scio enim quod pr\u00e6cepturus sit filiis suis, et domui su\u00e6 post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia qu\u00e6 locutus est ad eum.\n20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrh\u00e6 multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.\n21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.\n22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.\n23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?\n24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?\n25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.\n26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.\n27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel c\u0153pi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.\n28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.\n29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.\n30 Ne qu\u00e6so, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.\n31 Quia semel, ait, c\u0153pi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.\n32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.\n33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 18","type":"page"}
