{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen019.htm","path":"bib/vul/gen019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen019.htm","text":"1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,\n2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.\n3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.\n4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.\n5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.\n6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:\n7 Nolite, qu\u00e6so, fratres mei, nolite malum hoc facere.\n8 Habeo duas filias, qu\u00e6 necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.\n9 At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.\n10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:\n11 et eos, qui foris erant, percusserunt c\u00e6citate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.\n12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:\n13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.\n14\u00a0Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.\n \n15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.\n16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.\n17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.\n18 Dixitque Lot ad eos: Qu\u00e6so, domine mi,\n19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:\n20 est civitas h\u00e6c juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?\n21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.\n22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.\n23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.\n24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de c\u00e6lo:\n25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terr\u00e6 virentia.\n26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.\n27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,\n28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.\n29\u00a0Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrah\u00e6, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.\n \n30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, du\u00e6 quoque fili\u00e6 ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et du\u00e6 fili\u00e6 ejus cum eo.\n31 Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem univers\u00e6 terr\u00e6.\n32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.\n33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.\n34 Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.\n35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.\n36 Conceperunt ergo du\u00e6 fili\u00e6 Lot de patre suo.\n37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in pr\u00e6sentem diem.\n38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 19","type":"page"}
