{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen020.htm","path":"bib/vul/gen020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen020.htm","text":"1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.\n2 Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerar\u00e6, et tulit eam.\n3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.\n4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?\n5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.\n6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.\n7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia qu\u00e6 tua sunt.\n8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba h\u00e6c in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.\n9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? qu\u00e6 non debuisti facere, fecisti nobis.\n10 Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?\n11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:\n12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris me\u00e6, et duxi eam in uxorem.\n13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.\n14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,\n15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.\n16 Sar\u00e6 autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.\n17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:\n18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrah\u00e6.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 20","type":"page"}
