{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen021.htm","path":"bib/vul/gen021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen021.htm","text":"1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit qu\u00e6 locutus est.\n2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo pr\u00e6dixerat ei Deus.\n3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:\n4 et circumcidit eum octavo die, sicut pr\u00e6ceperat ei Deus,\n5 cum centum esset annorum: hac quippe \u00e6tate patris, natus est Isaac.\n6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.\n7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni?\n8\u00a0Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.\n \n9 Cumque vidisset Sara filium Agar \u00c6gypti\u00e6 ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:\n10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit h\u00e6res filius ancill\u00e6 cum filio meo Isaac.\n11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.\n12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia qu\u00e6 dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.\n13 Sed et filium ancill\u00e6 faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.\n14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aqu\u00e6, imposuit scapul\u00e6 ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Qu\u00e6 cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.\n15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, qu\u00e6 ibi erant.\n16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.\n17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de c\u00e6lo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.\n18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.\n19 Aperuitque oculos ejus Deus: qu\u00e6 videns puteum aqu\u00e6, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.\n20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.\n21\u00a0Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra \u00c6gypti.\n \n22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis qu\u00e6 agis.\n23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique me\u00e6: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terr\u00e6 in qua versatus es advena.\n24 Dixitque Abraham: Ego jurabo.\n25 Et increpavit Abimelech propter puteum aqu\u00e6 quem vi abstulerunt servi ejus.\n26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi pr\u00e6ter hodie.\n27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo f\u0153dus.\n28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.\n29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agn\u00e6 ist\u00e6, quas stare fecisti seorsum?\n30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.\n31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.\n32 Et inierunt f\u0153dus pro puteo juramenti.\n33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Pal\u00e6stinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei \u00e6terni.\n34 Et fuit colonus terr\u00e6 Pal\u00e6stinorum diebus multis.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 21","type":"page"}
