{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen022.htm","path":"bib/vul/gen022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen022.htm","text":"1 Qu\u00e6 postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.\n2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.\n3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem pr\u00e6ceperat ei Deus.\n4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:\n5 dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.\n6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,\n7 dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?\n8 Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.\n9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo \u00e6dificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.\n10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.\n11 Et ecce angelus Domini de c\u00e6lo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.\n12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.\n13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres h\u00e6rentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.\n14\u00a0Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.\n \n15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de c\u00e6lo, dicens:\n16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:\n17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas c\u00e6li, et velut arenam qu\u00e6 est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,\n18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terr\u00e6, quia obedisti voci me\u00e6.\n19\u00a0Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.\n \n20 His ita gestis, nuntiatum est Abrah\u00e6 quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:\n21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,\n22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,\n23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrah\u00e6.\n24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 22","type":"page"}
