{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen025.htm","path":"bib/vul/gen025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen025.htm","text":"1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:\n2 qu\u00e6 peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.\n3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.\n4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Cetur\u00e6.\n5 Deditque Abraham cuncta qu\u00e6 possederat, Isaac:\n6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.\n7 Fuerunt autem dies vit\u00e6 Abrah\u00e6, centum septuaginta quinque anni.\n8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provect\u00e6que \u00e6tatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.\n9 Et sepelierunt eum Isaac et Isma\u00ebl filii sui in spelunca duplici, qu\u00e6 sita est in agro Ephron filii Seor Heth\u00e6i, e regione Mambre,\n10 quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.\n11\u00a0Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.\n \n12 H\u00e6 sunt generationes Isma\u00ebl filii Abrah\u00e6, quem peperit ei Agar \u00c6gyptia, famula Sar\u00e6: et\n13 h\u00e6c nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Isma\u00eblis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,\n14 Masma quoque, et Duma, et Massa,\n15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.\n16 Isti sunt filii Isma\u00eblis: et h\u00e6c nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.\n17 Et facti sunt anni vit\u00e6 Isma\u00eblis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.\n18\u00a0Habitavit autem ab Hevila usque Sur, qu\u00e6 respicit \u00c6gyptum intro\u00ebuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.\n \n19 H\u00e6 quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:\n20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.\n21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecc\u00e6.\n22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; qu\u00e6 ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.\n23\u00a0Qui respondens ait: [Du\u00e6 gentes sunt in utero tuo,\n et duo populi ex ventre tuo dividentur,\n populusque populum superabit,\n et major serviet minori.]\n24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.\n25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.\n26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.\n27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.\n28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.\n29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,\n30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.\n31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.\n32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?\n33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.\n34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 25","type":"page"}
