{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen027.htm","path":"bib/vul/gen027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen027.htm","text":"1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.\n2 Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis me\u00e6.\n3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,\n4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.\n5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,\n6 dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:\n7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.\n8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:\n9 et pergens ad gregem, affer mihi duos h\u00e6dos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:\n10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.\n11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:\n12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.\n13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer qu\u00e6 dixi.\n14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.\n15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:\n16 pelliculasque h\u00e6dorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:\n17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.\n18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?\n19 Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut pr\u00e6cepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.\n20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.\n21 Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.\n22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.\n23 Et non cognovit eum, quia pilos\u00e6 manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,\n24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.\n25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,\n26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.\n27\u00a0Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei\n sicut odor agri pleni,\n cui benedixit Dominus.\n28\u00a0Det tibi Deus de rore c\u00e6li\n et de pinguedine terr\u00e6\n abundantiam frumenti et vini.\n29\u00a0Et serviant tibi populi,\n et adorent te tribus:\n esto dominus fratrum tuorum,\n et incurventur ante te filii matris tu\u00e6:\n qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,\n et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]\n \n30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,\n31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.\n32 Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.\n33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?\n34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.\n35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.\n36 At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?\n37 Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post h\u00e6c, fili mi, ultra quid faciam?\n38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,\n39\u00a0motus Isaac, dixit ad eum: [In pinguedine terr\u00e6,\n et in rore c\u00e6li desuper,\n40\u00a0erit benedictio tua.\n Vives in gladio, et fratri tuo servies:\n tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]\n \n41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.\n42 Nuntiata sunt h\u00e6c Rebecc\u00e6: qu\u00e6 mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.\n43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:\n44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,\n45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum qu\u00e6 fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?\n46 Dixitque Rebecca ad Isaac: T\u00e6det me vit\u00e6 me\u00e6 propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terr\u00e6, nolo vivere.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 27","type":"page"}
