{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen028.htm","path":"bib/vul/gen028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen028.htm","text":"1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, pr\u00e6cepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:\n2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syri\u00e6, ad domum Bathuel patris matris tu\u00e6, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.\n3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.\n4 Et det tibi benedictiones Abrah\u00e6, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tu\u00e6, quam pollicitus est avo tuo.\n5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syri\u00e6 ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebecc\u00e6 matris su\u00e6.\n6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syri\u00e6, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem pr\u00e6cepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:\n7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:\n8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:\n9\u00a0ivit ad Isma\u00eblem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Isma\u00ebl filii Abraham, sororem Nabaioth.\n \n10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.\n11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.\n12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens c\u00e6lum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,\n13 et Dominum innixum scal\u00e6 dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.\n14 Eritque semen tuum quasi pulvis terr\u00e6: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunct\u00e6 tribus terr\u00e6.\n15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa qu\u00e6 dixi.\n16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.\n17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta c\u00e6li.\n18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.\n19 Appellavitque nomen urbis Bethel, qu\u00e6 prius Luza vocabatur.\n20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,\n21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,\n22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque qu\u00e6 dederis mihi, decimas offeram tibi.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 28","type":"page"}
