{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen030.htm","path":"bib/vul/gen030.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen030.htm","text":"1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori su\u00e6, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.\n2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?\n3 At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.\n4 Deditque illi Balam in conjugium: qu\u00e6,\n5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.\n6 Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.\n7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,\n8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.\n9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.\n10 Qua post conceptum edente filium,\n11 dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.\n12 Peperit quoque Zelpha alterum.\n13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.\n14 Egressus autem Ruben tempore messis tritice\u00e6 in agrum, reperit mandragoras, quas matri Li\u00e6 detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.\n15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod pr\u00e6ripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.\n16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.\n17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,\n18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.\n19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,\n20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.\n21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.\n22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.\n23 Qu\u00e6 concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.\n24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.\n25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.\n26\u00a0Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.\n \n27 Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:\n28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.\n29 At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.\n30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui me\u00e6.\n31 Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.\n32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.\n33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia qu\u00e6 non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.\n34 Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.\n35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.\n36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.\n37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, qu\u00e6 spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero qu\u00e6 integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.\n38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.\n39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.\n40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra qu\u00e6que, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.\n41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:\n42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea qu\u00e6 erant serotina, Laban: et qu\u00e6 primi temporis, Jacob.\n43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 30","type":"page"}
