{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen031.htm","path":"bib/vul/gen031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen031.htm","text":"1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia qu\u00e6 fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:\n2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,\n3 maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.\n4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,\n5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.\n6 Et ips\u00e6 nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.\n7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.\n8 Si quando dixit: Vari\u00e6 erunt mercedes tu\u00e6: pariebant omnes oves varios f\u0153tus; quando vero e contrario, ait: Alba qu\u00e6que accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.\n9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.\n10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.\n11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.\n12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia qu\u00e6 fecit tibi Laban.\n13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tu\u00e6.\n14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et h\u00e6reditate domus patris nostri?\n15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?\n16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Deus, fac.\n17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.\n18\u00a0Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.\n \n19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.\n20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.\n21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia qu\u00e6 juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,\n22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.\n23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.\n24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.\n25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.\n26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?\n27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?\n28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem\n29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.\n30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?\n31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.\n32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. H\u00e6c dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.\n33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Li\u00e6, et utriusque famul\u00e6, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,\n34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,\n35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo qu\u00e6rentis est.\n36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,\n37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tu\u00e6? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.\n38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tu\u00e6 et capr\u00e6 steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:\n39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:\n40 die noctuque \u00e6stu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.\n41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.\n42\u00a0Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.\n \n43 Respondit ei Laban: Fili\u00e6 me\u00e6 et filii, et greges tui, et omnia qu\u00e6 cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?\n44 Veni ergo, et ineamus f\u0153dus, ut sit in testimonium inter me et te.\n45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:\n46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:\n47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem lingu\u00e6 su\u00e6.\n48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.\n49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,\n50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui pr\u00e6sens respicit.\n51 Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,\n52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu pr\u00e6terieris, malum mihi cogitans.\n53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac:\n54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:\n55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 31","type":"page"}
