{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen032.htm","path":"bib/vul/gen032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen032.htm","text":"1 Jacob quoque abiit itinere quo c\u0153perat: fueruntque ei obviam angeli Dei.\n2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt h\u00e6c: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.\n3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:\n4 pr\u00e6cepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: H\u00e6c dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in pr\u00e6sentem diem.\n5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.\n6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.\n7 Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,\n8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, qu\u00e6 relicta est, salvabitur.\n9 Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tu\u00e6, et benefaciam tibi:\n10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.\n11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.\n12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, qu\u00e6 pr\u00e6 multitudine numerari non potest.\n13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his qu\u00e6 habebat, munera Esau fratri suo,\n14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,\n15 camelos f\u0153tas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.\n16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.\n17 Et pr\u00e6cepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista qu\u00e6 sequeris?\n18 respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.\n19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.\n20 Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus qu\u00e6 pr\u00e6cedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.\n21\u00a0Pr\u00e6cesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.\n \n22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.\n23 Traductisque omnibus qu\u00e6 ad se pertinebant,\n24 mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.\n25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.\n26 Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.\n27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.\n28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Isra\u00ebl: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines pr\u00e6valebis?\n29 Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur qu\u00e6ris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.\n30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.\n31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.\n32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Isra\u00ebl, qui emarcuit in femore Jacob, usque in pr\u00e6sentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 32","type":"page"}
